HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII

CAPUT XVI: De semine agrorum

#Deut. XXII#Ezech. I

Addidit quoque Moyses de quibusdam permistionibus rerum diversi generis cavendis, dicens: Non feres vineam tuam altero semine grani, vel leguminis, ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur, ne scilicet unam decimam, et singulares primitias des tanquam de uno agro, cum de utroque fructu separatim danda sint, vel ne hac occasione velles primitias sementis, vel vini non dare, quia simul non sanctificantur. Nam sementis, primo anno, vinea, quarto. Facta ergo altera sanctificatione, forte putares sufficere ad unius agri sanctificationem. Alia littera habet: Ne pariter suffocentur. Quod videtur velle Josephus, dicens hanc communionem prohibitam esse, quia dissimilium conjunctione natura non laetatur. Item: Non arabis in bove simul et asino. Cujus sensum ponit Josephus, bobus scilicet tantum arandam terram esse, ut nomine asini quaelibet alia animalia exclusa esse, intelligamus. Hebraei tradunt ob hoc dictum. quia noluit Dominus, servili jumento, id est asino, regem jumentorum copulari. Quatuor enim quasi regia animalia ostendit Dominus Ezechieli: homo enim rex omnium animalium est, sub quo leo est rex ferarum, aquila rex avium, bos rex jumentorum. Quidam Hebraei puerilius exponunt, quia, scilicet bos ruminat, putaret asinus ipsum comedere, et fame afficeretur, et deficeret. Item: Non indueris vestimento quod ex lino lanaque contextum est, quia, ut dicit Josephus, haec vestis solis sacerdotibus erat concessa; hoc usque adeo observabant Judaei, ut nec pelles, nec aliquam laneam vestem, nisi filo laneo consuant. Tradit. quoque Josephus jumenta diversi generis prohibita commisceri, ne injuria haec transiret ad homines, ut pecudibus commisceri licitum putarent, multa tantum in minoribus prohibita dicit, ne ad majora per simile fieret accessus.